Titus Livius, Ab urbe condita
1 sub idem tempus consules Romam venerunt; 2 quibus in æde Bellonæ senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis, ut separatim de triumpho agerent consules, postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari meiito merito esset. 3 cum Q. Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse, 4 et C. Cornelius adiceret Boios adversus se transgredientis Padum, ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent, depopulante vicos eorum atque agros collega ad sua tuenda aversos esse, 5 tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri, ut non magis de triumpho eius quam de honore diis inmortalibus habendo dubitari possit; 6 non tamen nec illum nec quemquam aliun alium civem tantum gratia atque opibus valuisse, ut, cum sibi meritum triumphum inpetrasset, collegæ eunden honorem inmeritum inpudenter petenti daret. 7 Q. Minucium in Liguribus levia proelia, vix digna dictu, fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse. 8 nominabant etiam tribunos militum; T. Iuventium, Cn. Ligurium legionis quartæ adversa pugna cunr cum multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis, cecidisse oppidorum paucorum ac vicorum falsas 9 et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse. 10 hæ inter consules tribunosque altercationes biduunm biduum tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
