Titus Livius, Ab urbe condita
1 magna victoria lætaque Romæ fuit. 2 litteris adlatis supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorumque ad duo milia eo proelio ceciderunt, plurimi dextræ alæ, in quam primo impetu vis hostium ingens illata est. 3 quamquam per prætorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis qliæ quæ Romæ agenda fuerant, profectus in Galliam victorem exercitum a prætore accepit. 4 consul alter cum autllmno autumno ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat. 5 ab classe, quæ Corcyræ subducta erat, C. Claudius triremesque Romanæ, sicut ante dictum est, Athenas missæ cum Piræum pervenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant. 6 nam et terrestres ab Corintho quæ per Megara incursiones in agros fieri solitæ erant non fiebant, 7 et prædonum a Chalcide naves, quæ non mare solum infestum, sed etiam omnis maritumos agros Atheniensibus fecerant, non mnodo modo Sunium superare sed ne extra fretum Euripi quidem committere aperto mari se audebant. 8 supervenerunt his tres Rhodiæ quadriremes, et erant Atticæ tres apertæ naves, ad tuendos maritimos agros comparatæ. hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in præsentia existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
