Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 22

1 consules creati Q. Fabius Vibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis. census actus eo anno; lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit. 2 Q. Fabio, L. Cornelio consulibus principio statim anni res turbulentæ. instigabant plebem tribuni; bellum ingens a Volscis et Æquis Latini atque Hernici nuntiabant: iam Antii Volscorum legiones esse. et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam; ægreque impetratum a tribunis, ut bellum præverti sinerent. consules inde partiti provincias: 3 Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelio ut Romæ præsidio esset, ne qua pars hostium, qui Æquis mos erat, ad populandum veniret. 4 Hernici et Latini iussi milites dare ex foedere; duæque partes sociorum in exercitu, tertia civium fuit. postquam ad diem præstitutum venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat. inde lustrato exercitu Antium profectus baud haud procul oppido stativisque hostium consedit. 5 ubi cum Volsci, quia nondum ab Æquis venisset exercitus, dimicare non ausi, quem ad modum quieti vallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum civiumque, sed trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis. 6 inde signum observare iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item suæ cuique parti post principia collocat. 7 ita trifariam adortus castra circumvenit et, cum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat. transgressus inde munitiones pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit. 8 inde effuse fagientes fugientes eques, cui superare vallum haud facile fuerat, cum ad id spectator pugnæ adstitisset, libero campo adeptus parte victoriæ fruitur territos cædendo. 9 magna et in castris et extra munimenta cædes fugientium fuit, sed præda maior, quia vix arma secum efferre hostis potuit. deletusque exercitus foret, ni fugientis silvæ texissent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑