Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 23, cap. 22

1 cum cetera, quæ continuis cladibus fortuna minuerat, quantum consiliis humanis adsequi poterant, patres explessent, 2 tandem se quoque et solitudinem curiæ paucitatemque convenientium ad publicum consilium respexerunt. 3 neque enim post L. Æmilium et C. Flaminium censores senatus lectus fuerat, cum tantum senatorum adversæ pugnæ, ad hoc sui quemque casus per quinquennium absumpsissent. 4 cum de ea re M. Æmilius prætor, dictatore post Casilinum amissum profecto tandem ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp. Carvilius, cum longa oratione non patrum solum inopiam sed paucitatem etiarm etiam civium, ex quibus in patres legerentur, 5 conquestus esset, explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magnopere se suadere dixit, ut ex singulis populis Latinorum binis senatoribus, quibus patres Romani censuissent, civitas daretur atque ei in demortuorum locum in senatum legerentur. 6 ear eam sententiam haud æquioribus animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt; 7 et cum fremitus indignantium tota curia esset, et præcipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis virum diceret, ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset, quem Latinum in curia vidisset, eum sua manu se inter fecturum, 8 Q. Fabius Maximus numquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit, quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum, quod insuper sollicitaret eos. 9 ear eam unius hominis temerariam vocem silentio omnium extinguendam esse et, si quid umquam arcani sanctive ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliviscendum, pro indicto habendum esse. 10 ita eius rei oppressa mentio est. dictatorem, qui censor ante fuisset vetustissimusque ex iis, qui viverent, censoriis esset, creari placuit, qui senatum legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum iusserunt. 11 qui ex Apulia relicto ibi præsidio cum magnis itineribus Romam redisset, nocte proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus consulto sine magistro equitum dictatorem in sex menses dixit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑