Titus Livius, Ab urbe condita
1 neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus, quod baud haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, viro inpigro, 2 eam provinciam destinat firmatque Africis maxime præsidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Balearibus quingentis. 3 ad hæc peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti quinquaginta et Numidæ Maurique accolæ Oceani ad mille octingenti et parva Ilergetum manus ex Hispania, trecenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti viginti unus. 4 classis præterea data tuendæ maritumæ oræ, quia, qua parte belli vicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duæ, triremes quinque; sed aptæ instructæque remigio triginta et duæ quinqueremes erant et triremes quinque. 5 ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus redit; atque inde profectus præter Onusam urbem ad Hiberum per maritumam oram ducit. 6 ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se ab love Ioue diceret ducem in Italiam Hannibali missum: proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. 7 pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem secutum; deinde cura ingenii humani cum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse; 8 tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore cæli nimbum. 9 tum, quæ moles ea quidve prodigii esset, quærentem audisse, vastitatem Italiæ esse: pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
