Titus Livius, Ab urbe condita
1 nemini dubium erat, quin Q. Fabius omnium consensu destinaretur, eumque et prærogativæ et primo vocatæ omnes centuriæ consulem cum L. Volumnio dicebant. 2 Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde, ut vincebatur consensu, versa postremo ad collegam P. Decium poscendum: 3 id senectuti suæ adminiculum fore. censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se, nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse. novo imperii socio vix iam adsuescere senilem animum posse; cum moribus notis facilius se communicaturum consilia. 4 Subscripsit subscripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tur, quæ ex concordia consulum bona quæque ex discordia mala in administratione rerum militarium evenirent, 5 memorando, quamque prope ultimum discrimen suis et collegæ certaminibus nuper ventum foret, admonendo; 6 Decium Fabiumque uno animo, una mente vivere; esse præterea viros natos militiæ, factis magnos, ad verborum linguæque certamina rudes: 7 ea ingenia consularia esse; callidos sollertesque, iuris atque eloquentiæ consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro præsides habendos prætoresque ad reddenda iura creandos esse. 8 his agendis dies est consumptus. 9 postridie ad præscriptum consulis et consularia et prætoria comitia habita. consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius prætor, omnes absentes. et L. Volumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
