Titus Livius, Ab urbe condita
1 Numæ morte ad interregnum res rediit. inde Tullum Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus iussit; 2 patres auctores facti. hic non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit. cum ætas viresque tum avita quoque gloria animum stimulabat. senescere igitur civitatem otio ratus undique material materiam excitandi belli quærebat. forte evenit, 3 ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano prædas in vicem agerent. 4 imperitabat tur tum C. Cluilius Albæ. utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus præceperat suis, ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse. 5 ab Albanis socordius res acta: excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant. tantisper Romani et res repetiverant priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant. 6 hæc renuntiant Tullo. turn tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: se invitos quicquam, quod minus placeat Tullo, dicturos, sed imperio subigi; res repetitum se venisse; ni reddantur, bellum indicere iussos. 7 ad hæc Tullus “nuntiate” inquit “regi vestro regem Romanum deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
