Titus Livius, Ab urbe condita
1 C. Iunius Bubulcus et Q. Æmilius Barbula consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M. Popilio, ceterum dictatori L. Æmilio legiones tradiderunt. 2 is cum L. Fulvio magistro equitur Saticulam oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus dedit. 3 duplex inde terror inlatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum castra posuit; hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt. 4 inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa. infestior tamen in erumpentes incessit 5 nec magno certamine intra moenia conpulit, tur tum totam aciem in Samnites obvertit. 6 ibi plus certaminis fuit.; fuit; victoria sicut sera, ita nec dubia nec varia fuit. fusi in castra Samnites extinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt et spe abiecta Saticulæ tuendæ Plisticam ipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
