Titus Livius, Ab urbe condita
1 extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi, ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere. 2 prolatandis igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit. infestam inde patribus plebem interreges cum accepissent, ad undecimum interregem seditionibus certatum est. 3 legis Liciniæ patrocinium tribuni iactabant; propior dolor plebi fænoris ingravescentis erat, curæque privatæ in certaminibus publicis erumpebant. 4 quorum tædio patres L. Cornelium Scipionem interregem concordiæ causa observare legem Liciniam comitiis consularibus iusseres. iussere. P. Valerio Publicolæ datus e plebe collega C. Marcius Rutilus. 5 inclinatis semel in concordiam animis novi consules fænebrem quoque rem, quæ distinere una animos videbatur, levare adgressi solutionem alieni æris in publicam curam verterunt quinqueviris creatis, cqups quos mensarios ab dispensatione pecuniæ appellarunt. 6 meriti æquitate curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta celebres nominibus essent; fuere autem C. Duillius, P. Decius Mus, M. Papirius, Q. Publilius et T. Æmilius. 7 qui rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper certe alteri gravem cum alia moderatione tur tum inpendio magis publico quam iactura sustinuerunt. 8 tarda enim nomina et inpeditiora inertia debitorum quam facultatibus aut ærarium mensis cum ære in foro positis dissolvit, ut populo prius caveretur, aut æstimatio æquis rerum pretiis liberavit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta vis ingens æris alieni sit. Terror terror inde vanus belli Etrusci, 9 cum coniurasse duodecim populos fama esset, dictatorem dici coegit; dictus in castris — eo enim ad consules missum senatus consultum est — C. Iulius, cui magister equitum adiectus L. Æmilius. ceterum foris tranquilla omnia fuere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
