Titus Livius, Ab urbe condita
1 ingens profecta multitudo replevit castra. tum dictator auspicato egressus, 2 cum edixisset, ut arma milites caperent, “tuo ductu” inquit, “Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios tibique hinc decimam partem prædæ voveo. te simul, 3 Iuno regina, quæ nunc Veios colis, precor, ut nos victores in nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum accipiat.” 4 hæc precatus superante multitudine ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset. 5 Veientes, ignari se iam a suis vatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in partem prædæ suæ vocatos deos, alios votis ex urbe sua evocatos hostium templa novasque sedes spectare seque ultimum illum diem agere, 6 nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse in muros pro se quisque armati discurrunt mirantes, 7 quidnam id esset, quod, cum tot per dies nemo se ab stationibus Romanus movisset, tur tum velut repentino icti furore inprovidi currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula: 8 immolante rege Veientium vocem haruspicis dicentis, qui eius hostiæ exta prosecuisset, ei victoriam dari exauditam in cuniculo movisse Romanos milites, ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent. 9 sed in rebus tam antiquis si, quæ similia veris sint, pro veris accipiantur, satis habeam; hæc ad ostentationem scænæ gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque adfirmare neque refellere operæ pretium est. 10 cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in ædem Iunonis, quæ in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars, cum ex tectis saxa tegulæque a mulieribus ac servitiis iacerentur, inferunt ignes. 11 clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet. 12 momento temporis deiectis ex muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine inruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus inpletur; omnibus locis pugnatur; 13 deinde multa iam edita cæde senescit pugna, et dictator præcones edicere iubet, ut ab inermi abstineatur. is finis sanguinis fuit. 14 dedi inde inermes coepti, et ad prædam miles permissu dictatoris discurrit. quæ cum ante oculos eius aliquantum spe atque opinione maior maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad cælum tollens precatus esse, 15 ut, si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani videretur, ut ear eam invidiam lenire quam minimo suo privato incommodo publicoque populi Romani liceret. 16 convertentem se inter hanc venerationem traditur memoriæ prolapsum cecidisse, idque omen pertinuisse postea eventu rem coniectantibus visum ad damnationem ipsius Camilli, captæ deinde urbis Romanæ, quod post paucos accidit annos, cladem. 17 atque ille dies cæde hostium ac direptione urbis opulentissimæ est consumptus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
