Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 43, cap. 21

1 L. Coelius, legatus Romanus, præerat Illyrico; qui moveri non ausus, cum in iis locis rex esset, post profectionem demum eius conatus in Penestis Uscanam recipere, a præsidio, quod ibi Macedonum erat, cum multis volneribus repulsus Lychnidum copias reduxit. 2 inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis valida manu in Penestas misit ad obsides ab iis urbibus, quæ in amicitia cum fide permanserant, accipiendos; 3 procedere etiam in Parthinos — ii quoque obsides dare pepigerant — iussit. ab utraque gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium, — tum Epidamni magis celebre nomen Græcis erat — missi. 4 Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. auxilia Chaonum Thesprotorumque præter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit; 5 neque operæ pretium fecit Cleua, qui relictus a Perseo erat, cum valido præsidio defendente. et Perseus, Elimeam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stratum vocantibus Epirotis ducit. 6 Stratus validissima tum urbs Ætoliæ erat; sita est super Ambracium sinum prope amnem Inachum. cum decem milibus peditum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores propter angustias viarum et asperitatem duxit. 7 tertio die cum pervenisset ad Citium montem, vix transgressus propter altitudinem nivis locum quoque castris ægre invenit. 8 profectus inde, magis quia manere non poterat, quam quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum ingenti vexatione præcipue iumentorum altero die ad templum Iovis, Nicæum quem vocant, posuit castra. 9 ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis mansit. quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obvium Archidamum, principem Ætolorum, per quem ei Stratus tradebatur, habuit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑