Titus Livius, Ab urbe condita
1 Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertendæ suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Pæoniæ exercitu indicto in Mædicam ducere pergit. 2 cupido eum ceperat in verticem Hæmi montis ascendendi, quia vulgatæ opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse: subiecta oculis ea baud haud parvi sibi momenti futura ad cogitationem Romani belli. 3 percunctatus regionis peritos de ascensu Hæmi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, 4 ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quærit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum. 5 si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni, qui sæva tempestate iactatus, cum in eadem nave secum suos omnes habuisset, præcepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet. 6 memorem ergo se præcepti eius duos simul filios non commissurum in aleam eius, qui proponeretur, casus; et quoniam maiorem filium secum duceret, minoren ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse. 7 non fallebat Demetrium ablegari se, ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, quæ proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quæque ratio belli esset futura. sed non solum parendum patri tutum, 8 sed etiam adsentiendum erat, ne invitum parere suspicionem faceret. 9 ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex prætoribus regiis unus, qui Pæoniæ præerat, iussus est prosequi eum cum modico præsidio. hunc quoque Perseus, 10 sicut plerosque patris amicorum, ex quo baud haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit. 11 in præsentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset. ita digreditur Demetrius cum infestioribus, quam si solus iret, præsidiis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
