Titus Livius, Ab urbe condita
1 M. Cornelio Maluginense, L. Papirio Crasso consulibus exercitus in agrum Veientem ac Faliscum ducti, prædæ abactæ hominum pecorumque; 2 hostis in agris nusquam inventus neque pugnandi copia facta; urbes tamen non oppugnatæ, quia pestilentia populum invasit. et seditiones domi quæsitæ sunt nec motæ tamen ab Sp. Mælio tribuno plebis, 3 qui favore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Servili Ahalæ tulerat, 4 falsis criminibus a Minucio circumventum Mælium arguens, Servilio cædem civis indemnati obiciens. quæ vaniora ad populum ipso auctore fuere. 5 ceterum magis vis morbi ingravescens curæ erat terroresque ac prodigia, maxime quod crebris motibus terræ ruere in agris nuntiabantur tecta. obsecratio itaque a populo duumviris præeuntibus est facta. Pestilentior inde annus C. Iulio iterum 6 et L. Verginio consulibus tantum vastitatis in urbe agrisque fecit, ut non modo prædandi causa quisquam ex agro Romano exiret bellive inferendi memoria patribus aut plebi esset, 7 sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum. 8 deinde Veientium exercitu accito — nam Falisci perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuere — duo populi transiere Anienem atque baud haud procul Collina porta signa habuere. 9 trepidatum itaque non in agris magis quam in urbe est. Iulius consul in aggere murisque explicat copias, a Verginio senatus in æde Quirini consulitur. dictatorem dici A. Q. Servilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt. 10 Verginius, dum collegam consuleret, moratus permittente eo nocte dictatorem dixit. is sibi magistrum equitum Postumum Æbutium Helvam dicit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
