Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 21

1 Galli et ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte, quæ in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viæ minus mille passuum a castris occupandum mittunt, 2 eo se rati veluti castello iter impedituros. quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam. ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thræces; 3 signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur, 4 ita præ se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi. missilibus ex intervallo loci proelium commissum est, primo par, Gallos loco adiuvarfte, adiuvante, Romanos varietate et copia telorum; procedente certamine nihil iam æqui erat. scuta longa ceterum ad amplitddinem amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. 5 nec tela iam alia habebant præter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat. 6 saxis nec modicis, ut quæ non præparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, et ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum, utebantur. 7 sagittis glande iaculis incauti et ab omni parte configebantur nec, quid agerent, ira et pavore occæcatis animis cernebant, et erant deprensi genere pugnæ, in quod minime apti sunt. 8 nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec, quo ruant cæco impetu, habent, velut feræ transfixæ in suos temere incurrunt. 9 detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quæ numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores patebant plagæ, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur. 10 sed non tam patentibus plagis moventur; interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; 11 iidem, cum aculeus sagittæ aut glandis abditæ introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantis, qua evellant, telum non sequitur, tur tum in rabiem et pudorem tam parvæ perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sicut tur tum passim procumbebant; 12 alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur. 13 hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede collato pugnandum est, translatis in lævam hastis stringit gladium. 14 pauci iam supereraut supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminæ puerique et alia imbellis turba permixta esset. 15 Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑