Titus Livius, Ab urbe condita
1 Antiochus sub adventum consulis a Chalcide profectus Tenum primo tenuit, inde Ephesum transmisit. 2 consuli Chalcidem venienti portæ patuerunt, cum appropinquante eo Aristoteles præfectus regis urbe excessisset. 3 et ceteræ urbes in Euboea sine certamine traditæ; post paucosque dies omnibus perpacatis sine ullius noxa urbis exercitus Thermopylas reductus, multo modestia post victoriam quam ipsa victoria laudabilior. 4 inde consul M. Catonem, per quem quæ gesta essent senatus populusque Romanus baud haud dubio auctore sciret, Romam misit. 5 is a Creusa — Thespiensium emporium est, in intimo sinu Corinthiaco retractum — Patras Achaiæ petit; a Patris Corcyram usque Ætoliæ atque Acarnaniæ littora legit, atque ita ad Hydruntum Italiæ traicit. 6 quinto die inde pedestri itinere Romam ingenti cursu pervenit. ante lucem ingressus urbem a porta ad prætorem M. Iunium iter intendit. 7 is prima luce in senatum vocavit; quo L. Cornelius Scipio, aliquot diebus ante a consule dimissus, cum adveniens audisset prægressum Catonem in senatu esse, supervenit exponenti, quæ gesta essent. 8 duo inde legati iussu senatus in contionem sunt producti, atque ibi eadem, quæ in — senatu, de rebus in Ætolia gestis exposuerunt. 9 supplicatio in triduum decreta est et ut quadraginta hostiis maioribus prætor, quibus diis ei videretur, 10 sacrificaret. — Per per eosdem dies et M. Fulvius Nobilior, qui biennio ante prætor in Hispaniam erat profectus, ovans urbem est ingressus; 11 argenti bigati præ se tulit centum triginta milia et extra numeratum duodecim milia pondo argenti, auri pondo centum viginti septem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
