Titus Livius, Ab urbe condita
1 prætoribus Fulvio et Scribonio, quibus ut ius dicerent Romæ provincia erat, negotium datum, ut præter eam classem, cui Bæbius præfuturus erat, centum quinqueremes pararent. 2 priusquam consul prætoresque in provincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa. 3 capram sex hædos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum, 4 Amiterni terrain terram pluvisse, Formiis portam murumque de cælo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn. Domiti bovem locutum “Roma, cave tibi.” 5 ceterorum prodigiorum causa supplicatum est; bovem cum cura servari alique haruspices iusserunt. Tiberis infestiore quam priore anno impetu illatus urbi duos pontis, ædificia multa, 6 maxime circa Flumentanam portam, evertit. saxum ingens, sive imbribus seu motu terræ leniore, quam ut alioqui sentiretur, labefactatum in vicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit. in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est. 7 priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit; novem milia hostium occidit, 8 ceteros fusos fugatosque in castra compulit. ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt. 9 nocte clam profecti Ligures; prima luce vacua castra Romanus invasit; prædæ minus inventum est, quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant. 10 Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit; ex agro Pisano in Ligures profectus castella vicosque eorum igni ferroque pervastavit. 11 ibi præda Etrusca, quæ missa a populatoribus fuerat, repletus est miles Romanus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
