Titus Livius, Ab urbe condita
1 confestim inde victor ad Bergium castrum ducit. receptaculum id maxime prædonum erat, et inde incursiones in agros pacatos provinciæ eius fiebant. 2 transfugit inde ad consulem princeps Bergistanus et purgare se ac popularis coepit: non esse in manu ipsis rem publicam; prædones receptos totum suæ potestatis id castrum fecisse. 3 consul eum domum redire conficta aliqua probabili, cur afuisset causa iussit; 4 cum se muros subisse cerneret intentosque prædones ad tuenda moenia esse, tur tum uti cum suæ factionis hominibus meminisset arcem occupare. 5 id, uti præceperat, factum; repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit. huius potitus loci consul eos, qui arcem tenuerant, liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, 6 Bergistanos ceteros quæstori ut venderet imperavit, de prædonibus supplicium sumpsit. 7 pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus tur tum institutis locupletior in dies provincia fuit. 8 ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
