Titus Livius, Ab urbe condita
1 eodem tempore Attalus rex æger ab Thebis Pergamum advectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset. 2 huic viro præter divitias nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, simul magnifice utendo: effecit, primum ut sibi, deinde ut aliis non indignus videretur regno. 3 victis deinde proelio uno Gallis, quæ tum gens recenti adventu terribilior Asiæ erat, regumn regium adscivit nomen, cuius magnitudini semper anirnlDI animum æquavit. 4 summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis præstitit, comis uxori ac liberis — 5 quattuor superstites habuit — , mitis ac munificus amicis fait; fuit; regnum adeo stabile ac firmum reliquit, ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit. 6 cum hic status rerum in Asia Græciaque et Macedonia esset, vixdum terminate terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum. 7 M. Helvius ear eam provinciam obtinebat. is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse, 8 cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio validas urbes Carmonem et Baldonem, in maritima ora Malacinos Sexetanosque et Bæturiam omnem et quæ nondum animos nudaverant ad finitimorum motus consurrectura. 9 his litteris a M. Sergio prætore, cuius iurisdictio inter civis et peregrinos erat, recitatis decreverunt patres, ut comitiis prætorum perfectis, cui prætori provincia Hispania obvenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniæ ad senatum referret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
