Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam exercitus consularis ab Arretio Ariminnum Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant. 2 itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit. 3 occasio egregie rei gerendæ fuit, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset; 4 palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto præsidio. lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat. 5 Galli clamore suorum ex agris revocati omissa præda, quæ in manibus erat, castra repetivere. et postero die in aciem progressi; 6 nec Romanus moram pugnandi fecit. sed vix spatium instruendi fuit; 7 eo cursu hostes in proelium venerunt. dextra ala — in alas divisum socialem exercitum habebat — in prima acie locata est, in subsidiis duæ Romanæ legiones. 8 M. Furius dextræ alæ, legionibus M. Cæcilius, equitibus L. Valerius Flaccus — legati omnes erant — præpositi. prætor secum duos legatos, 9 C. Lætorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnis hostium subitos conatus posset. 10 primo Galli omni multitudine in unum locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quæ prima erat, sperarunt posse. 11 ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod multitudine adversus paucos facile videbatur, conati sunt. 12 id ubi vidit prætor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra lævaque alæ, quæ in prima acie pugnabat, circumdat ædemque Diiovi vovit, si eo die hostis fudisset. 13 L. Valerio imperat, ut parte una duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec circuire eos aciem patiatur; 14 simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum vidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines iubet. 15 et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi. ac repente, cum in omni parte cæde ingenti sternerentur, Galli terga verterunt fugaque effusa repetunt castra. 16 fugientes persecutus eques; mox et legiones insecutæ in castra impetum fecerunt. 17 minus sex milia hominum inde effugerunt; cæsa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa præda oneratis plus ducentis. 18 Hamilcar, dux Poenus, eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini captivi, ad duo milia liberorum capitum, redditi colonis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
