Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 30, cap. 21

1 Romam per eosdem dies et Mlagonem Magonem et Hannibalem profectos adlatum est. cuius duplicis gratulationis minuit lætitiam, et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur, 2 et quod solliciti erant, omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res. 3 per eosdem dies legati Saguntini venerunt conprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses, qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent. 4 ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in vestibulo curiæ posuerunt. 5 hominibus acceptis et in carcerem conditis, auro argentoque reddito gratiæ legatis actæ atque insuper munera data ac naves, quibus in Hispaniam reverterentur. 6 mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pavorisque esse meminisse! meminisse; 7 quas deinde clades, quos luctus incidissel incidisse. visa castra hostium e muris urbis; quæ vota singulorum universorumque fuisse! quotiens in conciliis voces manus ad cælum porgentium auditas, 8 en umquam ille dies futurus esset, quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentem visuri essent! 9 dedisse tandem id deos sexto decimo demum anno, nec esse, qui deis grates agendas censeat; adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut præteritæ satis memores sint. 10 conclamatum deinde ex omni parte curiæ est, uti referret P. Ælius prætor; decretumque, ut quinque dies circa omnia pulvinaria supplicaretur, victumæque maiores immolarentur centum viginti. 11 iam dimisso Lælio legatisque Masinissæ cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum venientes Puteolis visos, inde terra venturos adlatum esset, revocari C. Lælium placuit, ut coram eo de pace ageretur. 12 Q. Fulvius Gillo, legatus Scipionis, Carthaginienses Romam adduxii adduxit; quibus vetitis ingredi urbem hospitium in villa publica, senatus ad ædem Bellonæ datus est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑