Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 21

1 senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata plebe veniunt, multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum fidem inplorant nec ante moverunt de sententia consulem, quam tribuni se in auctoritate patrum futuros esse polliciti sunt. 2 tunc referente consule de tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt, ut neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent; in reliquum magistratus continuari et eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam esse. consules fuere in patrum potestate; 3 tribuni reclamantibus consulibus refecti. patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. nulla otoo toto anno vehementior actio consulis fuit. “mirer” inquit, 4 “si vana vestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est? vos elevatis eam; quippe, quia plebs senatus consultum in continuandis magistratibus solvit, ipsi quoque solutum vultis, ne temeritati multitudinis cedatis. 5 tamquam id sit plus posse in civitate plus levitatis ac licentiæ habere. levius enim vaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam aliorum. 6 imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam et, qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccate potius, quam alii vestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar. 7 te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum, ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam invidiamque, quæ ex continuato eo inpenderet, levatam putem.” 8 communiter inde edicunt, ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis fecisset, se id suffragium non observaturos.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑