Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 29, cap. 21

1 ceterum duplex fama est, quod ad Pleminium attinet. alii, auditis, quæ Romæ acta essent, in exilium Neapolim euntem forte in Q. Metellum, unum ex legatis, incidisse et ab eo Regium vi retractum tradunt; 2 alii ab ipso Scipione legatum cum triginta nobilissimis equitum missum, qui Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes conicerent. 3 ii omnes, seu ante Scipionis seu tum prætoris iussu, traditi in custodiam Reginis sunt. 4 prætor legatique Locros profecti primam, sicuti mandatum erat, religionis euram curam habuere: omnem enim sacram pecuniam, quæque apud Pleminium quæque apud milites erat, conquisitam, cum ea, quam ipsi secum attulerant, in thensauris reposuerunt ac piaculare sacrum fecerunt. 5 tum vocatos ad contionem milites prætor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum gravi edicto, si quis miles aut in urbe restitisset ant aut secum extulisset quod suum non esset; Locrensibus se permittere, ut, quod sui quisque cognosset, prenderet, si quid non compareret, repeteret. 6 ante omnia libera corpora placere sine mora Locrensibus restitui; non levi defuncturum poena, qui non restituisset. 7 Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque restituere dixit; si qui Pleminium aliumve quem accusare vellet, Regium se sequeretur; 8 si de P. Scipione publice queri vellent ea, quæ Locris nefarie in deos hominesque facta essent, iussu aut voluntate P. Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam; ibi se cum consilio cogniturum. 9 Locrenses prætori legatisque et senatui ac populo Romano gratias egerunt; se ad Pleminium accusandum ituros; 10 Scipionem, quamquam parum iniuriis civitatis suæ doluerit, eum esse virum, quem amicum sibi quam inimicum malint esse; pro certo se habere neque iussu neque voluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa; 11 sed aut Pleminio nimium, sibi parum creditum, aut natura insitum quibusdam esse, ut magis peccari nolint, quam satis animi ad vindicanda peccata habeant. et prætori et consilio baud haud mediocre onus demptum erat de Scipione cognoscendi; 12 Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damnaverunt atque in catenis Romam miserunt. 13 ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque, quæ vulgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiæ, comperta oculis referrent Romam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑