Titus Livius, Ab urbe condita
1 eiusdem æstatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad urbem venisset, a C. Calpurnio prætore senatus ei ad ædem Bellonæ datus est. 2 ibi cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum vicem, quod provincia confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit, triumphanti urbem inire liceret. 3 id non impetravit. cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret, cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos, 4 ei præsenti negare triumphum, an quem tradere exercitum successori iussissent, quod nisi manente in provincia bello non decerneretur, eum quasi debellato triumphare, cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum, ut ovans urbem iniret. 5 tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt, ut M. Marcello, quo die urbem ovans iniret, imperium esset. 6 pridie quam urbem iniret, in monte Albano triumphavit; inde ovans multam præ se prædam in urbem intulit: 7 cum simulacro captarum Syracusarum catapultæ ballistæque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnæ regiæque opulentiæ ornamenta, 8 argenti ærisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Græciæ urbes Syracusæ ornatæ fuerant. 9 Punicæ quoque victoriæ signum octo ducti elephanti. et non minimum fuere spectaculum cum coronis aureis præcedentes Sosis Syracusanus et Moericus Hispanus, 10 quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat, alter Nasum quodque ibi præsidii erat prodiderat. 11 his ambobus civitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et ædes Syracusis cuius vellet eorum, in quos belli iure animadversum esset; 12 Moerico Hispanisque, qui cum eo transierant, urbs agerque in Sicilia ex iis, qui a populo Romano defecissent, iussa dari. 13 id M. Cornelio mandatum, ut, is ubi ei videretur, urbem agrumque eis adsignaret. in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem aMoericus Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta. 14 Post post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. ad eos Murgentia et Ergetium urbes defecere. secutæ defectionem earum Hybla et Macella sunt et ignobiliores quædam aliæ. 15 et Numidæ præfecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros urebant. 16 super hæc exercitus Romanus iratus, partim; quod cum imperatore non devectus ex provincia esset. partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat. 17 inter has difficultates M. Cornelius prætor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedavit et civitates omnis, quæ defecerant. in dicionem redegit atque ex iis Murgentiam Hispanis, quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto, attribuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
