Titus Livius, Ab urbe condita
1 Romani , cum bellum nequaquam contemnendum in Sicilia oreretur morsque tyranni duces magis inpigros dedisset Syracusanis quam causam aut animos mutasset, M. Marcello alteri consulum eam provinciam decernunt. 2 secundum Hieronymi cædem primo tumultuatum in Leontinis apud milites fuerat vociferatumque ferociter parentandum regi sanguine coniuratorum esse. 3 deinde libertatis restitutæ dulce auditu nomen nornen crebro usurpatum et spes facta ex pecunia regia largitionis militiæque fungendæ potioribus ducibus et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo mutavere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante desiderati regis paterentur. 4 cum ceteri ex coniuratis ad exercitum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis equis quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium regios opprimerent, Syracusas contendunt. 5 ceterum prævenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam ex regiis servis. 6 itaque Adranodorus et Insulam et arcem et alia quæ poterat quæque opportuna erant præsidiis firmarat. 7 Hexapylo Theodotus ac Sosis post solis occasum iam iarn obscura luce invecti, cum cruentam regiam vestem atque insigne capitis ostentarent, travecti per Tycham simul ad libertatem simul ad arma vocantes, in Achradinam convenire iubent. 8 multitudo pars procurrit in vias, pars in vestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant et quid rei sit rogitant. 9 omnia luminibus conlucent strepituque vario conplentur. armati locis patentibus congregantur; inermes ex Olympii iovis lovis templo spolia Gallorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano fixaque ab eo, 10 detrahunt, precantes Iovem ut volens propitius præbeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro libertate sese armantibus. 11 hæc quoque multitudo multitude stationibus per principes regionum urbis dispositis adiungitur. in Insula inter cetera Adranodorus præsidiis firmarat horrea publica. 12 locus saxo quadrato sæptus atque arcis in modum emunitus capitur ab iuventute quæ præsidio eius loci adtributa erat mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
