Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 23, cap. 21

1 per idem fere tempus litteræ ex Sicilia Sardiniaque Romam allatæ. priores ex Sicilia T. Otacili proprætoris in senatu recitatæ sunt: 2 P. Furium prætorem cum classe ex Africa Lilybæum uenisse; ipsum grauiter saucium in discrimine ultimo uitæ esse; militi ac naualibus sociis neque stipendium neque frumentum ad diem dari neque unde detur esse; 3 magno opere suadere ut quam primum ea mittantur, sibique, si ita uideatur, ex nouis prætoribus successorem mittant. 4 eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula proprætore ex Sardinia scripta. responsum utrique non esse unde mitteretur, iussique ipsi classibus atque exercitibus suis consulere. 5 T. Otacilius ad unicum subsidium populi Romani, Hieronem, legatos cum misisset, in stipendium quanti argenti opus fuit et sex mensum frumentum accepit; Cornelio in Sardinia ciuitates sociæ benigne contulerunt. 6 et Romæ quoque propter penuriam argenti triumuiri mensarii rogatione M. Minucii tribuni plebis facti, L. Æmilius Papus , qui consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus , qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo , qui tum tribunus plebis erat. 7 et duumuiri creati M. et C. Atilii ædem Concordiæ, quam L. Manlius prætor uouerat, dedicauerunt; et tres pontifices creati, Q. Cæcilius Metellus et Q. Fabius Maximus et Q. Fuluius Flaccus , in locum P. Scantini demortui et L. Æmili Pauli consulis et Q. Æli Pæti , qui ceciderant pugna Cannensi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑