Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 21, cap. 21

1 Hannibal Sagunto capto Carthaginem Novan; Nouam in hiberna concesserat, ibique auditis, quæ Romæ quæque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem solum sed etiam causam esse belli, 2 partitis divendtisque diuenditisque reliquiis prædæ nihil ultra differendum ratus Hispani generis milites convocat. 3 “credo ego vos,” inquit “socii, et ipsos cernere, pacatis omnibus Hispaniæ populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum; 4 ita enim hæ gentes non pacis solum sed etiam victoriæ bonis florebunt, si ex aliis gentibus prædam et gloriam quæremus. 5 itaque cum longinqua a domo instet militia incertumque sit, quando domos vestras et quæ cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do. 6 primo vere edico adsitis, ut diis bene iuvantibus bellum ingentis gloriæ prædæque futurum incipiamus.” 7 omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat, et iam desiderantibus suos et longius in futurum providentibus desiderium. 8 per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda. vere primo ad edictum convenere. 9 Hannibal cum recensuisset omnium gentium auxilia, Gadis profectus Herculi vota exsolvit novisque se obligat votis, si cetera prospera evenissent. 10 inde partiens curas simul in inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido præsidio firmare eam statuit. 11 pro eo supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum, levium armis, petiit, ut Afri in Hispania, Hispani in Africa, melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus obligati, stipendia facerent. 12 tredecim milia octingentos quinquaginta pedites cætratos misit in Africam et funditores Baleares octingentos septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. 13 has copias partim Carthagini præsidio esse, partim distribui per Africam iubet. simul conquisitoribus in civitates missis quattuor milia conscripta delectæ iuventutis, præsidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑