Titus Livius, Ab urbe condita
1 ad hæc consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum assidua insidens cura, cum interesse rebus humanis cæleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac ius iurandumr iurandum pro obnoxio legum ac poenarum metu civitatem regerent. 2 et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores formarent, turn tum finitumi etiam populi, qui antea castra, non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in ear eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam deorum violare ducerent nefas. 3 lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. quo quia se persæpe Numa sine arbitris velut ad congressum deæ inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent. 4 et soli Fidei sollemne instituit. ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse. 5 multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ Argeos pontifices vocant, dedicavit. omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud minor pacis quam regni. 6 ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta. cum valida tur tum temperata et belli et pacis artibus erat civitas.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
