Titus Livius, Ab urbe condita
1 Privernum duobus consularibus exercitibus cum obsideretur, alter consul comitiorum causa Roriam Romam revocatus. 2 carceres eo anno in circo primum statuti. 3 Nondum nondum perfunctos cura Privernatis belli tumultus Gallici fama atrox invasit haud ferme uinquam unquam neglecta patribus. extemplo igitur consules novi L. Æmilius Mamercinus et C. Plautius eo ipso die, kal. Quinctilibus, quo magistratum inierunt, conparare inter se provincias iussi et Mamercinus, cui Gallicum belluim bellum evenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis venia; quin opificum quoque vulgus et sellularii, 4 minime militiæ idoneum genus, exciti dicuntur Veiosque ingens exercitus contractus, ut inde obviam Gallis iretur; longius discedi, 5 ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit. paucos deinde post dies satis explorata temporis eius quiete a Gallis Privernum omnis conversa vis. Duplex duplex inde fama est; 6 alii vi captain captam urbem Vitruviumque vivum in potestatem venisse, alii, priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in dicionem consulis caduceum præferentes permississe permisisse auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum. 7 senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus consulein consulem Plautium dirutis Priverni muris præsidioque valido inposito ad triumphum accersit; Vitruvium in carcere adservari iussit, quoad consul redisset, tum verberatum necari. ædes eius, 8 quæ essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda; quodque æris ex eis redactum est, ex eo ænei orbes facti positi in sacello Sangus adversus ædem Quirini. 9 de senatu Privernate ita decretum, ut, qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset, trans Tiberim lege eadem, qua Veliterni, habitaret. 10 His ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de Privernatibus fuit; post triumphum consul necato Vitruvio sociisque eius noxæ apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus 11 “quoniam auctores defectionis” inquit “meritas poenas et ab dis inmortalibus et a vobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri? equidem, 12 etsi meæ partes exquirendæ magis sententiæ quam dandæ sunt, tamen, cum videam Privernates vicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax est, quam minimum irarum inter nos illosque relinqui velim.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
