Titus Livius, Ab urbe condita
1 adprobantibus cunctis diem Manlio dicunt. quod ubi est factum, primo commota plebs est, utique postquam sordidatum reum viderunt 2 nec cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, quod ad eum diem numquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et proximi vestem mutarent: 3 Ap. Claudio in vincula ducto C. Claudium inimicum Claudiamque omnem gentem sordidatam fuisse; consensu opprimi popularem virum, quod primus a patribus ad plebem defecisset. 4 cum dies venit, quæ præter coetus multitudinis seditiosasque voces et largitionem et fallax indicium pertinentia proprie ad regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, apud neminem auctorem invenio; 5 nec dubito haud parva fuisse, cum damnandi mora plebi non in causa, sed in loco fuerit. illud notandum videtur, ut sciant homines, quæ et quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata solum sed invisa etiam reddiderit: 6 homines prope quadringentos produxisse dicitur, quibus sine fænore expensas pecunias tulisset, quorum bona venire, quos duci addictos prohibuisset; 7 ad hæc decora quoque belli non commemorasse tantum sed protulisse etiam conspicienda, spolia hostium cæsorum ad triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes duas murales coronas, civicas octo; ad hoc servatos ex hostibus cives produxit, 8 inter quos C. Servilium magistrum equitum absentem nominatim; et cum ea quoque, quæ bello gesta essent, pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis æquando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis 9 et identidem Capitolium spectans Iovem deosque alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque ease, ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, ear eam populo Romano in suo discrimine darent, et orasse singulos universosque, ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos inmortales versi de se iudicarent. 10 in campo Martio cum centuriatim populus citaretur et reus ad Capitolium manus tendens ab hominibus ad deos preces avertisset, apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassent tanti memoria decoris, numquam fore in præoccupatis beneficio animis vero crimini locum. 11 ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est. ibi crimen valuit, et obstinatis animis triste iudicium invisumque etiam iudicibus factum. 12 aunt, qui per duumviros, qui de perduellione anquirerent, creatos auctores sint damnatum. tribuni de saxo Tarpeio deiecerunt; locusque idem in uno homine et eximiæ gloriæ monumentum et poenæ ultimæ fuit. 13 adiectæ mortuo notæ sunt: publica una, quod, cum domus eius fuisset, ubi nunc ædes atque officina Monetæ est, latum ad populum est, ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret; 14 gentilicia altera, quod gentis Manliæ decreto cautum est, ne quis deinde M. Manlius vocaretur. hunc exitum habuit vir, nisi in libera civitate natus esset, memorabilia. Populum brevi, 15 postquam periculum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem virtutes desiderium eius tenuit. pestilentia etiam brevi consecuta nullis occurrentibus tantæ cladis causis ex Manliano supplicio magnæ parti videri orta: 16 violatum Capitolium esse sanguine servatoris, nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
