Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc plus valuere in Attali animo. itaque introductus in senatum gratulatus victoriam est et sua merita eo bello fratrisque, si qua erant, et Gallorum defectionem, quæ nuper ingenti motu facta erat, exposuit; 2 petiit, ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate ab armis avocarentur. his pro regni utilitate editis mandatis Ænum sibi et Maroneam petiit. 3 ita destituta eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni petiturum crediderant, curia excessit. ut raro alias quisquam rex aut privatus tanto favore tantoque omnium adsensu est auditus; omnibus honoribus muneribusque et præsens est cultus et proficiscentem prosecuti sunt. 4 inter multas Asiæ Græciæque legationes Rhodiorum maxime legati civitatem converterunt. 5 nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum præbere speciem poterant, 6 postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse servandum censuerunt, 7 egressusque e curia consul, cum Rhodii gratulatum se de victoria purgatumque civitatis crimina dicentes venisse petissent, ut senatus sibi daretur, 8 pronuntiavit sociis et amicis et alia comiter atque hospitaliter præstare Romanos et senatum dare consuesse, Rhodios non ita meritos eo bello, ut amicorum sociorumque numero habendi sint, 9 his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis æcum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent. 10 extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
