Titus Livius, Ab urbe condita
1 in suspensa civitate ad expectationem novi belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico priore posita ob victoriam M. Æmili consulis, cui collega Ser. Fulvius fuit, tota ad imum fulmine discussa est. ea res prodigii loco habita ad senatum relata est; 2 patres et ad haruspices referri et decemviros adire libros iusserunt. 3 decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romæ et in Campania ad Minervæ promunturium renuntiarunt; ludos per decem dies Iovi optimo maximo primo quoque die faciendos. 4 ea omnia cum cura facta. haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quæ tempestas disiecisset. 5 accesserunt, quæ cumularent religiones animis: Saturniæ nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse; Calatiæ asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos; 6 Auximi terra pluvisse. horum quoque prodigiorum causa res divinæ factæ et supplicatio unum diem feriæque habitæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
