Titus Livius, Ab urbe condita
1 Romano more, sella eburnea posita, ius dicebat disceptabatque controversias minimarum rerum. 2 adeoque nulli fortunæ adhærebat animus per omnia genera vitæ errans, uti nec sibi nec aliis, quinam homo esset, satis constaret. 3 non adloqui amicos, vix notis familiariter arridere, munificentia inæquali sese aliosque ludificari; quibusdam honoratis magnoque æstimantibus se puerilia, ut escæ aut lusus, munera dare, alios nihil expectantes ditare. 4 itaque nescire, quid sibi vellet, quibusdam videri; quidam ludere eum simpliciter, quidam haud dubie insanire aiebant. 5 in duabus tamen magnis honestisque rebus vere regius erat animus, in urbium donis et deorum cultu. 6 Megalopolitanis in Arcadia murum se circumdaturum urbi est pollicitus maioremque partem pecuniæ dedit; Tegeæ theatrum magnificum e marmore facere instituit; 7 Cyzici in prytaneo — id est penetrale urbis, ubi publice, quibus is honos datus est, vescuntur — vasa aurea mensæ unius posuit. Rhodiis, ut nihil unum insigne, ita omnis generis, ut quæque usus eorum postulaverunt, dona dedit. 8 magnificentiæ vero in deos vel Iovis Olympii templum Athenis, unum in terris incohatum pro magnitudine dei, potest testis esse; 9 sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et Antiochiæ Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius fuit, non perfecit. 10 spectaculorum quoque omnis generis magnificentia superiores reges vicit, reliquorum sui moris et copia Græcorum artificum; 11 gladiatorum munus, Romanæ consuetudinis, primo maiore cum terrore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam voluptate dedit; 12 deinde sæpius dando et modo volneribus tenus, modo sine missione, etiam et familiare oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum studium plerisque iuvenum accendit. 13 itaque qui primo ab Roma magnis pretiis paratos gladiatores accersere solitus erat, iam suo Scipio inter peregrinos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
