Titus Livius, Ab urbe condita
1 omnibus locis re bene gesta dictator senatus — consulto iussuque populi triumphans in urbem rediit. 2 longe maximum triumphi spectaculum fuit Cossus spolia opima regis interfecti gerens. in eum milites carmina incondita æquantes eum Romulo canere. spolia in æde Iovis Feretrii prope Romuli spolia, 3 quæ prima opima appellata sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit; averteratque in se a curru dictatoris civium ora et celebritatis eius diei fructum prope solus tulerat. 4 dictator coronam auream libram pondo ex publica pecunia populi iussu in Capitolio Iovi donum posuit. 5 Omnis omnes ante me auctores secutus A. Cornelium Cossum tribunum militum secunda spolia opima Iovis Feretrii templo intulisse exposui; 6 ceterum, præterquam quod ea rite opima spolia habentur, quæ dux duci detraxit, nec ducem novimus, nisi cuius auspicio bellum geritur, titulus ipse spoliis inscriptus illos meque arguit consulem ea Cossum cepisse. 7 hoc ego cum Augustum Cæsarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum ædem Feretrii Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Cæsarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem. 8 quis ea in re sit error, quod tam veteres annales quodque magistratuum libri, quos linteos in æde repositos Monetæ Macer Licinius citat identidem auctores, decimo post demum anno cum T. Quinctio Poeno A. Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus est. 9 nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri possit, quod inbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit, adeo ut quidam annales velut funesti nihil præter nomina consulum suggerant. 10 tertius ab consulatu Cossi annus tribunum eum militum consulari potestate habet, eodem anno magistrum equitum; quo in imperio alteram insignem edidit pugnam equestrem. ea libera coniectura est, sed, ut ego arbitror, vana; aversari enim omnes opiniones licet, 11 cum auctor pugnæ recentibus spoliis in sacra sede positis Iovem prope ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
