Titus Livius, Ab urbe condita
1 multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque universo nomine Græcorum terra marique ausi sunt, 2 nihil magnificentius, quam quod ea tempestate, non territi tanta mole inminentis belli, legatos ad regem miserunt, ne Chelidonias — promunturium Ciliciæ est inclutum foedere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum — superaret: si eo fine non contineret classem copiasque suas, 3 se obviam ituros, non ab odio ullo, sed ne coniungi eum Philippo paterentur et impedimento esse Romanis liberantibus Græciam. 4 Coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio — promunturium id quoque Ciliciæ est — Selinunte recepto. 5 omnibus his aliisque eius oræ castellis aut metu aut voluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium præter spem clausis portis tenebat eum. 6 ibi legati Rhodiorum auditi. et quamquam ea legatio erat, 7 quæ accendere regium animum posset, temperavit iræ et legatos se Rhodum missurum respondit iisqne iisque mandaturum, ut renovarent vetusta iura cum ea civitate sua maiorumque suorum et vetarent eos pertimescere adventum regis: nihil aut iis aut sociis eorum noxiæ futurum fraudive; 8 nam Romanorum amicitiamn amicitiam se non violaturum, argumento et suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque. 9 tur tum forte legati redierant ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, 10 incerto adhuc adversus Philippum eventu belli. cum hæc legati regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius venit debellatum ad Cynoscephalas esse. hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a Philippo omniserunt omiserunt consilium obviam eundi classe Antiocho; 11 illam alteram curam non omiserunt tuendæ libertatis civitatum sociarum Ptolomæi, quibus bellum ab Antiocho imminebat. 12 nam alias auxiliis iuverunt, alias providendo ac præmonendo conatus hostis, causaque libertatis fuerunt Cauniis, Myndiis, Halicarnassensibus Samiisque. 13 non operæ est persequi, ut quæque acta in his locis sint, cum ad ea, quæ propria Romani belli sunt, vix sufficiam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
