Titus Livius, Ab urbe condita
1 postero die advocatur concilium; ubi cum per præconem, sicut Græcis mos est, suadendi, si quis vellet, potestas a magistratibus facta esset, nec quisquam prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit. 2 neque mirum, si, quibus sua sponte volutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos orationes quoque insuper turbaverant utrimque, quæ difficilia essent, promendo admonendoque per totum diem habitæ. 3 tandem Aristænus, prætor Achæorum, ne taciturn tacitum concilium dimitteret, “ubi” inquit “illa certamina animorum, Achæi, sunt, quibus in conviviis et circulis, cum de Philippo et Romanis mentio incidit, vix manibus temperatis? 4 nunc in concilio ad eam rem unam indicto, cum legatorum utrimque verba audieritis, cum referant magistratus, cum præco ad suadendum vocet, 5 obmutuistis! si non cura salutis communis, ne studia quidem, quæ in hanc aut in illam partem animos vestros inclinarunt, vocem cuiquam possunt exprimere? 6 cum præsertim nemo tam hebes sit, qui ignorare possit dicendi ac suadendi, quod quisque aut velit aut optimum putet, nunc occasionem esse, priusquam quicquam decernamus; ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum.” 7 hæc adhortatio prætoris non modo quemquam unum elicuit ad suadendum, sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantæ ex tot populis congregatæ movit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
