Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 30, cap. 20

1 frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse. 2 postquam edita sunt mandata “iam non perplexe” inquit, “sed palam revocant, qui vetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant. 3 vicit ergo Hannibalem non populus Romanus, totiens cæsus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia. 4 neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exultabit exsultabit atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re non potuit, 5 ruina Carthaginis oppressit.” iam hoc ipsum præsagiens animo præparaverat ante naves. itaque inutili militum turba præsidii specie in oppida Bruttii agri, quæ pauca metu magis quam fide continebantur, dimissa, 6 quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, multis Italici generis, qui in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniæ delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis. 7 raro quemquam alium patriam exilii causa relinquentem tam mæstum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem. respexisse sæpe Italiæ litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput execratum, 8 quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset. Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui consul hostem Poenum in Italia non vidisset; 9 se centum milibus armatorum ad Trasumennum, ad Cannas cæsis circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. hæc accusans querensque ex diutina possessione Italiæ est detractus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑