Titus Livius, Ab urbe condita
1 Moverat plebem oratio consulis; erecti patres restitutam credebant rein publicam. consul alter, comes animosior quam auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam gravis facile passus, in peragendis consularis officii partem ad se vindicabat. 2 tum tribuni eludentes velut vana dicta persequi quærendo, quonam modo exercitum educturi consules essent, quos dilectum habere nemo passurus esset? 3 “nobis vero” inquit Quinctius “nihil dilectu opus est, cum, quo tempore P. Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba iuraverint conventuros se iussu consulis nec iniussu abituros. 4 edicimus itaque, omnes, qui in verba iurastis, crastina die armati ad lacum Regillum adsitis.” cavillari turn tum tribuni et populum exsolvere religione velle: privatum eo tempore Quinctium fuisse, cum sacramento adacti sint. 5 sed nondum hæc, quæ nunc tenet sæculum, neglegentia deum venerat, nec interpretando sibi quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat. 6 igitur tribuni, ut inpediendæ rei nulla spes erat, de proferenda profectione exercitus agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat locumque inaugurari, ubi auspicato cum populo agi posset, ut, quidquid Romæ vi tribunicia rogatum esset, id comitiis ibi abrogaretur: 7 omnes id iussuros, quod consules vellent; neque enim provocationem esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos, si eo veniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperio. 8 terrebant hæc; sed ille maximus terror animos agitabat, quod sæpius Quinctius dictitabat se consulum comitia non habiturum: non ita civitatem ægram esse, ut consuetis remediis sisti posset; dictatore opus esse rei publicæ, ut, qui se moverit ad sollicitandum statum civitatis, sentiat sine provocatione dictaturam esse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
