Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc quamquam partim vera partim mixta eoque similia veris iactabantur, tamen vicit Q. Metelli sententia, qui de ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit: 2 qui enim convenire, quem modo civitas iuvenem admodum unum recuperandæ Hispaniæ delegerit ducem, quem recepta ab hostibus Hispania ad imponendum Punico bello finem creaverit consulem, spe destinaverit Hannibalem ex Italia detracturum, 3 Africam subacturum, eum repente, tamquam Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum, ex provincia revocari, cum ea, quæ in se nefarie facta Locrenses quererentur, ne præsente quidem Scipione facta dicerent, neque aliud quam patientia aut pudor, quod legato pepercisset, insimulari posset? 4 sibi placere M. Pomponium prætorem, cui Sicilia provincia sorti evenisset, triduo proximo in provinciam proficisci; consules decem legatos, quos iis videretur, ex senatu legere, quos cum prætore mitterent, et duos tribunos plebei atque ædilem; 5 cum eo consilio prætorem cognoscere; si ea, quæ Locrenses facta quererentur, iussu aut voluntate P. Scipionis facta essent, ut eum de provincia decedere iuberent; 6 si P. Scipio iam in Africam traiecisset, tribuni plebis atque ædilis cum duobus legatis, quos maxime idoneos prætor censuisset, in Africam proficiscerentur, tribuni atque ædilis, 7 qui reducerent inde Scipionem, legati, qui exercitui præessent, donec novus imperator ad eum exercitum venisset; 8 si M. Pomponius et decem legati comperissent neque iussu neque voluntate P. Scipionis ea facta esse, ut ad exercitum Scipio maneret bellumque, ut proposuisset, gereret. 9 hoc facto senatus consulto cum tribunis plebis actum est, aut conpararent inter se aut sorte legerent, qui duo cum prætore ac legatis irent; 10 ad conlegium pontificum relatum est de expiandis, quæ Locris in templo Proserpinæ tacta ac violata elataque inde essent. 11 tribuni plebis cum prætore et decem legatis profecti M. Claudius Marcellus et M. Cincius Alimentus; ædilis plebis datus est, quem, si aut in Sicilia prætori dicto audiens non esset Scipio ant aut iam in Africam traiecisset, prendere tribuni iuberent, ac iure sacrosanctæ potestatis reducerent. prius Locros ire quam Messanam consilium erat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
