Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 20

1 transfugæ Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda, unde periculum videbatur, versis et Romanis subeuntibus contra, 2 qua adire poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe præalta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam. 3 levium corporum homines et multa exercitatione pernicium clavos secum ferreos portantes, qua per inæqualiter eminentia rupis poterant, scandunt. 4 sicubi nimis arduum et leve saxum occurrebat, clavos per modica intervalla figentes cum velut gradus fecissent, 5 primi insequentes extrahentes manu, postremi sublevantes eos, qui præ se irent, in summum evadunt; inde decurrunt cum clamore in urbem iam captam ab Romanis. 6 tum vero apparuit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo capiendi vivos, nemo patentibus ad direptionem omnibus prædæ memor est; trucidant inermes iuxta atque armatos, feminas pariter ac viros; usque ad infantium cædem ira crudelis pervenit. 7 ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quæ incendio absumi nequeunt; adeo vestigia quoque urbis extinguere ac delere memoriam hostium sedis cordi est. 8 Castulonem inde Scipio exercitum ducit quam urbem non Hispani modo convenæ, sed Punici etiam exercitus ex dissipata passim fuga reliquiæ tutabantur. 9 sed adventum Scipionis prævenerat fama cladis Iliturgitanorum, terrorque inde ac desperatio invaserat; 10 et in diversis causis cum sibi quisque consultum sine alterius respectu vellet, primo tacita suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit. 11 his Cerdubelus, propalam deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus præerat; quos urbemque clam fide accepta Cerdubelus Romano prodit. 12 mitior ea victoria fuit; nec tantundem noxæ admissum erat, et aliquantum iræ lenierat voluntaria deditio.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑