Titus Livius, Ab urbe condita
1 profectus ab Tarracone et civitates sociorum et hiberna exercitus adiit, conlaudavitque milites, quod duabus tantis deinceps cladibus icti provinciam obtinuissent 2 nec fructum secundarum rerum sentire hosti passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent sociosqFnf sociosque cum fide tutati essent. 3 Marcium secum habebat cumb cum tanto honore, ut facile appareret nihil minus vereri quam ne quis obstaret gloriæ suæ. 4 successit inmd: inde Neroni Silanus, et in hiberna milites novi deducti. Scipio omnibus, quæ adeunda agendaque erant, mature aditis peractisque Tarraconem concessit. 5 nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis sociosque, et divinatio quædam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferenl inferens metum. 6 in hiberna diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gadis, Mago in mediterranea maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernavit. 7 æstatis eius extremo qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam venit, Punica classis ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus præsidi Romani, 8 quod in arce Tarentina erat, clauserat quidem omnis ad arcem a mari aditus, sed adsidendo diutius artiorem annonam sociis quam hosti faciebat. 9 non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus præsidio navium Punicarum poterat, quantum frumenti classis ipsa turba navali mixta ex omni genere hominum absumebat, 10 ut arcis præsidium etiam sine invecto, quia pauci erant, ex ante præparato sustentari posset, Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret. 11 tandem maiore gratia quam venerat classis dimissa est. annona haud multum laxaverat, quia remoto maritimo præsidio subvehi frumentum non poterat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
