Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 23, cap. 20

1 Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatur septingentorum militum de exercitu Hannibalis præsidio, ne, ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent. 2 Prænestinis militibus senatus Romanus duplex stipendium et quinquennii militiæ vacationed uacationem decrevit; civitate cum donarentur ob virtutem, non mutaverunt. 3 Perusinorum casus obscurior fama est, quia nec ipsorum monumento ullo est inlustratus nec decreto Romanorum. 4 eodem tempore Petelinos qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, non Carthaginienses modo, qui regionem obtinebant, sed Bruttii quoque ceteri ob separata ab se consilia oppugnabant. 5 quibus cum obsistere malis nequirent Petelini, legatos Romam ad præsidium petendum miserunt. quorum preces lacrimæque in questus enim flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt, sese in vestibulo curiæ profuderunt — ingentem misericordiam patribus ac populo moverunt. 6 consultique iterum a M. Æmilio prætore patres circumspectis omnibus imperii viribus fateri coacti, nihil iam longinquis sociis in se præsidii esse, redire domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet ipsos in reliquum pro præsenti fortuna iusserunt. 7 hæc postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente mæror pavorque senatum eorum cepit, ut pars profugiendi, qua quisque posset, 8 ac deserendæ urbis auctores essent, pars, quando deserti a veteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali. 9 vicit tamen ea pars quæ nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit. 10 relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt optimates, ut convectis omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑