Titus Livius, Ab urbe condita
1 Romani , quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto prætentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classes, naves omnes, 2 quæ non aut perfregerant perfiegerant proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere. 3 neque id pulcherrimum eius victoriæ fuit, sed quod una levi pugna toto eius oræ mari potiti erant. 4 itaque ltaque ad Onusam classe provecti; escensio ab navibus in terram facta. cum urbem vi cepissent captamque diripuissent, 5 Carthaginem inde petunt, atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque iniuncta muro portisque incenderunt. inde iam præda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti erat, ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est. 6 nec continentis modo prælecta est ora sed in Ebusum insulam transmissum. ibi urbe, quæ caput insulæ est, biduum nequiquam summo labore oppugnata, 7 ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est, 8 ad populationem po)ulationem agri versi, direptis aliquot incensisque vicis, maiore quam ex continenti præda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt. 9 inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciæ, 10 quo omnium populorum, qui cis Hiberum incolunt, multorum et ultimæ Hispaniæ legati concurrerunt; sed qui vere dicionis imperiique Romani facti sint obsidibus datis populi amplius fuere centum viginti. 11 igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum castulonensem est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
