Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum ambo consules omnisque Romana vis in Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio novi exercitus exorti ad populandos imperil imperii Romani fines per Vescinos in Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque prædas faciunt. 2 Volumnium magnis itineribus in Samnium redeuntem — iam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderat — fama de Samnitium exercitu populationibusque Campani agri ad tuendos socios convertit. 3 ut in Calenum agrum venit, et ipse cernit recentia cladis vestigia, et Caleni narrant tantum iam prædæ hostis trahere, ut vix explicare agmen possint: 4 itaque iam propalam duces loqui, extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi præda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationi committant. ea quamquam similia veris erant, 5 certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui vagos prædatores in agris palantes excipiant; 6 ex quibus inquirendo cognoscit ad Vulturnum flumen sedere hostem, inde tertia vigilia moturum; iter in Samnium esse. 7 his satis exploratis profectus tanto intervallo ab hostibus consedit, ut nec adventus suus propinquitate nimia nosci posset, et egredientem e castris hostem opprimeret. 8 aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscæ linguæ exploratum, quid agatur, mittit. intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, prædam prædæque custodes exire, inmobile agmen et sua quemque molientem nullo inter ullos consensu nec satis certo imperio. 9 tempus adgrediendi aptissimum visum est, et iam lux adpetebat; itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur. 10 Samnites præda inpediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac præ se agere prædam, pars stare incerti, utrum progredi an regredi in castra tutius foret: inter cunctationem opprimuntur; et Romani iam transcenderant vallum, cædesque ac tumultus erat in castris. 11 Samnitium agmen præterquam hostili tumultu captivorum etiam repentina defectione turbatum erat, qui partim ipsi soluti vinctos solvebant, 12 partim arma in sarcinis deligata rapiebant tumultumque proelio ipso terribiliorem intermixti agmini præbebant. 13 memorandum deinde edidere facinus; nam Statium Minacium ducem adeuntem ordines hortantemque invadunt; dissipatis inde equitibus, qui cum eo aderant, ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt. 14 revocata eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam profligatum integratum est nec diutius sustineri potuit. 15 cæsa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti, in eis tribuni militum quattuor, signa militaria triginta, et, quod lætissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et præda ingens sociorum; accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque præstituta die. quarum rerum non extitit dominus, 16 militi concessæ, coactique vendere prædam, ne alibi quam in armis animum haberent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
