Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc non læta magis quam vera vaticinatus exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat; 2 inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque diversos, alium alibi, baud haud procul Romanis pascere iubet præsidiis; 3 ubi inciderint in prædatores, ut idem omnibus sermo constet: legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse, quin vi capiant. iam is rumor, 4 et ante de industria vulgatus, venerat ad Romanos, sed fidem auxere captivi, eo maxime, quod sermo inter omnes congruebat. 5 haud erat dubium, quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad præsentem terrorem deficeret; ea modo, qua irent, consultatio fuit. 6 duæ ad Luceriam ferebant viæ, altera præter oram superi maris, patens apertaque, sed quanto tutior, tanto fere longior, altera per furculas Caudinas, brevior; 7 sed ita natus locus est: saltus duo alti, angusti silvosique sunt, montibus circa perpetuis inter se iuncti; iacet inter eos satis patens, clausus in medio, campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est; 8 sed antequam venias ad eum, intrandæ primæ angustiæ sunt, et aut eadem, qua te insinuaveris, retro via repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum, artiorem inpeditioremque, evadendum. 9 in eum campum via alia per cavam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, sæptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole invenere. cum fraus hostilis apparuisset, præsidium etiam in summo saltu conspicitur. 10 citati inde retro, qua venerant, pergunt repetere viam; ear eam quoque clausam sua obice armisque inveniunt. sistunt inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet, 11 intuentesque alii alios, cum alterum quisque conpotem magis mentis ac consilii ducerent, diu inmobiles silent; 12 deinde, ubi prætoria consulum erigi videre et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, 13 tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant, sua ipsi opera laboremque inritum, 14 præterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes. 15 ad consules mæstos, ne advocantes quidem in consilium, quando nee nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conveniunt, militesque ad prætorium versi opem, quam vix di inmortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
