Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum de postulatis Samnitium T. Æmilius prætor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, prætor Samnitibus respondit: 2 nec, quo minus perpetua cum eis amicitia esset, per populum Romanum stetisse, nec contradici, quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti tædium ceperit, amicitia de integro reconcilietur; 3 quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi, quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit. 4 foedere icto cum domum revertissent, extemplo inde exercitus Romanus deductus annuo stipendio et trium mensum frumento accepto, quod pepigerat consul, ut tempus indutiis daret, quoad legati redissent. Samnites copiis iisdem, 5 quibus usi adversus Romanum bellum fuerant, contra Sidicinos profecti haud in dubia spe erant mature urbis hostium potiundæ; 6 tum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est; dein, postquam patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos facta est. 7 ne Campani quidem — adeo iniuriæ Samnitium quam beneficii Romanorum memoria præsentior erat — his se armis abstinuere. 8 ex his tot populis unus ingens exercitus duce Latino fines Samnitium ingressus plus populationibus quam proeliis cladium fecit; et quamquam superiores certaminibus Latini erant, baud haud inviti, ne sæpius dimicandum foret, agro hostium excessere. 9 Id id spatium Samnitibus datum est Romam legatos mittendi; qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati, quæ hostes essent passi, precibus infimis petiere, 10 ut satis ducerent Romani victoriam quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuisse, ne vinci etiam se ab ignavissimis populis sinerent; 11 Latinos Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro, sin imperium abnuerent, armis coercerent. 12 adversus hæc responsum anceps datum, quia fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse timebantque, ne arcendo abalienarent: 13 Campanorum aliam condicionem esse, qui non foedere, sed per deditionem in fidem venissent; itaque Campanos, seu velint seu nolint, quieturos; in foedere Latino nihil esse, quo bellare, cum quibus ipsi velint, prohibeantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
