Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 7, cap. 2

1 et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone consulibus pestilentia fuit. 2 eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendæ causa tertio tur tum post conditam urbem lectisternium fuit. 3 et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis ludi quoque scænici, nova res bellicoso populo — nam circi modo spectaculum fuerat — , inter alia cælæstis cælestis iræ placamina instituti dicuntur. 4 ceterum parva hæc quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones, ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more Tusco dabant. 5 imitari deinde eos iuventus simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus coepere, nec absoni a voce motus erant. 6 accepta itaque res sæpiusque usurpando excitata. vernaculis artificibus, quia ister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum; 7 qui non, sicut ante, Fescennino versu similem inconpositum temere ac rudem alternis iaciebant, sed inpletas impletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant. 8 Livius post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere, idem scilicet, id quod omnes tur tum erant, suorum carminum actor, 9 dicitur, cum sæpius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendnum canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus inpediebat. 10 inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta. 11 postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit; quæ exodia postea appellata consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. 12 quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus nec ab histrionibus pollui passa est: eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur et stipendia, tamquam expertes artis ludicræ, faciant. 13 inter aliarum parva principia rerum ludorum quoque prima origo ponenda visa est, ut appareret, quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑