Titus Livius, Ab urbe condita
1 nec diu licuit quietis consilia erigendæ ex tam gravi casu rei publicæ secum agitare. 2 hinc Volsci, veteres hostes, ad extinguendum nomen Romanum arma ceperant; hinc Etruriæ principum ex omnibus populis coniurationem de bello ad fanum Voltumnæ factam mercatores adferebant. 3 novus quoque terror accesserat defectionis Latinorum Hernicorumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factam per annos prope centum numquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant. Itaque, 4 cum tanti undique terrores circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud hostis sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare, 5 placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam, cuius recuperata esset, dictatoremque dici M. Furium Camillum. 6 is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita, ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos centuriaret. 7 Exercitum exercitum conscriptum armatumque trifariam divisit. 8 partem unam in agro Veiente Etruriæ opposuit, alteram ante urbem castra locare iussit; tribuni militum his A. Manlius, illis, qui adversus Etruscos mittebantur, L. Æmilius præpositus; tertiam partem ipse ad Volscos duxit nec procul a Lanuvio — ad Mecium is locus dicitur — castra oppugnare est adortus. quibus ab contemptu, 9 quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuventutem crederent, ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat, ut vallo se ipsi, vallum congestis arboribus sæpirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset. Quod quod ubi animadvertit Camillus, 10 ignem in obiectam sæpem conici iussit, et forte erat vis magna venti versa in hostem; 11 itaque non aperuit solum incendio viam, sed flammis in castra tendentibus vapore etiam ac fumo crepituque viridis materiæ flagrantis ita consternavit hostes, ut minor moles superantibus vallum militibus munitum in castra Volscorum Romanis fuerit, quam transcendentibus sæpem incendio absumptan fuerat. 12 fusis hostibus cæsisque cum castra impetu cepisset dictator, prædam militi dedit quo minus speratam minime largitore duce, eo militi gratiorem, 13 persecutus deinde fugientes cum omnem Volscum agrum depopulatus esset, ad deditionem Volscos septuagesimo demum anno subegit. 14 victor ex Volscis in Æquos transiit et ipsos bellum molientes; exercitum eorum ad Bolas oppressit nec castra modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
