Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 2

1 principio huius anni legati, qui in Ætoliam et Macedoniam missi erant, renuntiarunt, sibi conveniendi regis Persei, cum alii abesse eum, alii ægrum esse, falso utrumque, fingerent, potestatem non factam. 2 facile tamen apparuisse sibi, bellum parari, nec ultra ad arma ire regem dilaturum. item in Ætolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse. 3 cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit. 4 Lanuvi classis magnæ species in cælo visa dicebatur, et Priverni lana pulla terra enata, et in Veienti apud Rementem lapidatum; 5 Pomptinum omne velut nubibus lucustarum coopertum esse; in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glæbis pisces emersisse. ob hæc prodigia libri fatales inspecti, 6 editumque ab decemviris est, et quibus diis quibusque hostiis sacrificaretur, et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret, alteraque, quæ priore anno valetudinis populi causa vota esset, ea uti fieret feriæque essent. 7 itaque sacrificatum est, ut decemviri scriptum ediderant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑