Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 2

1 Ver procellosum eo anno fuit. pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa ænea in Capitolio deiecit, 2 forem ex æde Lunæ, quæ in Aventino est, raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit, 3 fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipavit. itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt. 4 simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis ædem Apollinis Caietæ de cælo tactam. ob ea prodigia viginti hostiis maioribus sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit. 5 per eos dies ex litteris A. Terentii proprætoris cognitum P. Sempronium in ulteriore provincia, cum plus annum æger fuisset, mortuum esse. eo maturius in Hispaniam prætores inssi iussi proficisci. 6 legationes deinde transmarinæ in senatum introductæ sunt, primæ Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade. 7 Philippi quoque legati et Achæorum et Lacedæmoniorum sub idem tempus venerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Græciæ Macedoniæque visendas missus erat, responsa data sunt. 8 Asiæ regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res visendas senatum missurum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑