Titus Livius, Ab urbe condita
1 eodem tempore et consules senatum in tribunum et tribunus populum in consules incitabat. negabant consules iam ultra ferri posse furores tribunicios; ventum iam ad finem esse; domi plus belli concitari quam foris. id adeo non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam consulum culpa accidere. cuius rei præmium sit in civitate, 2 ear eam maxumis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic bello fieri. 3 maximum Romæ præmium seditionum esse; ideo singulis universisque semper honori fuisse. 4 reminiscerentur, quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, et quem ad modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque se esse. finem ergo non fieri nec futuram, donec, quam felices seditiones, tam honorati seditionum auctores essent. 5 quas quantasque res C. Canuleium adgressum! adgressum. conluvionem conluuionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque adferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos noverit. 6 quam enim aliam vim conubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope ritu vulgentur concubitus plebis patrumque? ut qui natus sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. 7 parum id videri, quod omnia divina humanaque turbentur; iam ad consulatum vulgi turbatores accingi. et primo, ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus temptasse; nunc rogari, ut, seu ex patribus seu ex plebe velit, populus consules creet. et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque: Canuleios igitur Iciliosque consules fore. 8 ne id Iuppiter optimus maximus sineret, regiæ maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros potius, quam ut tantum dedecoris admitti patiantur. 9 certum habere, maiores quoque, si divinassent concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando, cum prima impetrasset, futuram, primo quamlibet dimicationem subituros fuisse potius, quam eas leges sibi inponi paterentur. 10 quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse; finem non fieri. non posse in eadem civitate tribunos plebis 11 et patres esse; aut hunc ordinem aut illum magistratum tollendum esse, potiusque sero quam numquam obviam eundum audaciæ temeritatique. 12 illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quæ concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant, et cium hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur, 13 sed audeat Canuleius in senatu proloqui se, nisi suas leges tamquam victoris patres accipi sinant, dilectum haberi prohibiturum? quid esse aliud quam minari se proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum! passurum? quid ear eam vocem animorum non plebi Romanæ, sed Volscis et Æquis et Veientibus adlaturam! allaturam? 14 nonne Canuleio duce se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse? nisi patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam eripuerint, consules paratos esse duces prius adversus scelus civium quam adversus hostium arma.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
